8/26/12

B.M.V. Claromontanae seu Czestochoviensis - August 26


Today (Sunday, August 26) we in Poland had a privilege to celebrate the feast of Our Lady of Czestochowa with the commemoration of the 13th sunday after Pentecost. The Roman Missal for the dioceses of the Kingdom of Poland has its own mass for this day:

Introit Ps 86,1-2.3
Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen.
Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.

Collect
Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi Polonici in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabiliter constituisti, eiusque sacram Imaginem Claromontanam solemni fidelium veneratione insignem reddidisti: concede propitius; ut, tali praesidio muniti, certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

Léctio libri Sapientiae. Prov 8, 17-24, 32-35
Ego diligentes me diligo; et, qui mane vigilant ad  me, invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. Melior est enim fructus meus auro et obryzo, et genimina mea argento electo. In viis iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me et thesauros eorum repleam. Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio; ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram.Nunc ergo, filii, audite me: beati, qui custodiunt vias meas; audite disciplinam et estote sapientes et nolite abicere eam. Beatus homo, qui audit me
et qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino.

Graduale and Alleluia
Porta caeli et stella maris es, Virgo Maria, Regis aeterni Mater ac Regina nostra. Gratos nos redde Filio tuo: quia omnis virtus et decor et gloria ex te resplendet. Alleluja Alleluja. Ave, gratia plena: Dominus tecum, benedicta tu in mulieribus. Alleluja.

Sequéntia sancti Evangélii secúndum Ioannem. (J 2:1-11)
In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilaeæ: et erat Mater Iesu ibi. Vocátus est autem et Iesus, et discípuli eius ad núptias. Et deficiénte vino, dicit Mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus: Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit Mater eius minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex pósitæ secúndum purificatiónem Iudæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel ternas. Dicit eis Iesus: Implete hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad summum. Et dicit eis Iesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt. Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum fáctam, et non sciébat unde esset, minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit inítium signórum Iesus in Cana Galilaeæ: et manifestávit glóriam suam, et credidérunt in eum discípuli eius.

Offertory Ps. 47,13-15
Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius: ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus.

Secret
Pro religionis christianae triumpho hostias placationis tibi, Domine, immolamus: quae ut nobis proficiant, opem auxiliatrix Virgo praestet, per quam talis perfecta est victoria. Per Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.

Communion Ps. 86, 32
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.

Postcommunion
Adesto, Domine, populis, qui participatione corporis et sanguinis tui reficiuntur: ut, sanctissima tua Genitrice auxiliante, ab omni malo et periculo liberentur, et omni opere bono custodiantur. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula sæculórum.





Source of photos

3 comments:

  1. Hi. It would be great if you could put a link to my blog on your blogroll:

    www.catholicheritage.blogspot.com

    God bless you!

    Maeve

    ReplyDelete
  2. That's our Monastery... well, Our General house at least.

    ReplyDelete