Today (Sunday, August 26) we in Poland had a privilege to
celebrate the feast of Our Lady of
Czestochowa with the commemoration of the 13th sunday after Pentecost. The Roman Missal for the dioceses of the Kingdom of Poland has
its own mass for this day:
Introit
Ps 86,1-2.3
Fundamenta eius in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Iacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei.
V. Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto.
R. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen.

Collect
Omnipotens et misericors Deus, qui ad defensionem populi
Polonici in beatissima Virgine Maria perpetuum auxilium mirabiliter
constituisti, eiusque sacram Imaginem Claromontanam solemni fidelium
veneratione insignem reddidisti: concede propitius; ut, tali praesidio muniti,
certantes in vita, victoriam de hoste maligno consequi valeamus in morte. Per
Dominum nostrum Iesum Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in
unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Léctio libri Sapientiae. Prov 8, 17-24, 32-35
Ego diligentes me diligo; et, qui mane vigilant ad me,
invenient me. Mecum sunt divitiae et gloria, opes superbae et iustitia. Melior
est enim fructus meus auro et obryzo, et genimina mea argento electo. In viis
iustitiae ambulo, in medio semitarum iudicii, ut ditem diligentes me et
thesauros eorum repleam. Dominus possedit me in initio viarum suarum, antequam
quidquam faceret a principio; ab aeterno ordinata sum et ex antiquis, antequam
terra fieret. Nondum erant abyssi, et ego iam concepta eram.Nunc ergo, filii,
audite me: beati, qui custodiunt vias meas; audite disciplinam et estote
sapientes et nolite abicere eam. Beatus homo, qui audit me
et qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino.
et qui vigilat ad fores meas cotidie et observat ad postes ostii mei. Qui me invenerit, inveniet vitam et hauriet salutem a Domino.
Graduale and Alleluia
Porta caeli et stella maris es, Virgo Maria, Regis aeterni
Mater ac Regina nostra. Gratos nos redde Filio tuo: quia omnis virtus et decor
et gloria ex te resplendet. Alleluja Alleluja. Ave, gratia plena: Dominus
tecum, benedicta tu in mulieribus. Alleluja.
Sequéntia sancti
Evangélii secúndum Ioannem. (J 2:1-11)
In illo témpore: Núptiæ factæ sunt in Cana Galilaeæ: et erat
Mater Iesu ibi. Vocátus est autem et Iesus, et discípuli eius ad núptias. Et
deficiénte vino, dicit Mater Iesu ad eum: Vinum non habent. Et dicit ei Iesus:
Quid mihi et tibi est, mulier? nondum venit hora mea. Dicit Mater eius
minístris: Quodcúmque díxerit vobis, fácite. Erant autem ibi lapídeæ hýdriæ sex
pósitæ secúndum purificatiónem Iudæórum, capiéntes síngulæ metrétas binas vel
ternas. Dicit eis Iesus: Implete hýdrias aqua. Et implevérunt eas usque ad
summum. Et dicit eis Iesus: Hauríte nunc, et ferte architriclíno. Et tulérunt.
Ut autem gustávit architriclínus aquam vinum fáctam, et non sciébat unde esset,
minístri autem sciébant, qui háuserant aquam: vocat sponsum architriclínus, et
dicit ei: Omnis homo primum bonum vinum ponit: et cum inebriáti fúerint, tunc
id, quod detérius est. Tu autem servásti bonum vinum usque adhuc. Hoc fecit
inítium signórum Iesus in Cana Galilaeæ: et manifestávit glóriam suam, et
credidérunt in eum discípuli eius.
Offertory Ps. 47,13-15
Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius: ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus.
Circumdate Sion, et complectimini eam: narrate in turribus eius: ponite corda vestra in virtute eius: et distribuite domos eius, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus.
Secret
Pro religionis christianae triumpho hostias placationis
tibi, Domine, immolamus: quae ut nobis proficiant, opem auxiliatrix Virgo
praestet, per quam talis perfecta est victoria. Per Dominum nostrum Iesum
Christum, Filium tuum: qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti
Deus, per omnia saecula saeculorum.
Communion Ps. 86, 32
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Gloriosa dicta sunt de te, civitas Dei. Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob.
Postcommunion
Adesto, Domine, populis, qui participatione corporis et
sanguinis tui reficiuntur: ut, sanctissima tua Genitrice auxiliante, ab omni
malo et periculo liberentur, et omni opere bono custodiantur. Qui vivis et
regnas cum Deo Patre in unitáte Spíritus Sancti Deus, per ómnia sæcula
sæculórum.
Source of photos